HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXII: De suspendio Judae

#Matth. XXVII#cap. XI#I Cor. II

Tunc Judas poenitentia ductus, retulit triginta argenteos, dicens principibus sacerdotum: Peccavi tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris, quasi dicant: Tu vidisti quid feceris, et sic est praeteritum subjunctivi. Vel tu videbis, cum senties in poena te peccasse, et sic est futurum subjunctivi. Quidam tamen sub una distinctione legunt. Quid ad nos? tu videris, quid scilicet pertinet ad nos. Forte Satanas, qui possederat Judam, postquam fecit, quod voluit, recessit ab eo, et ideo potuit Judas dolere, quod fecerat, ut ex dolore iterum intraret in eum Satanas, ut faceret eum injicere sibi manum. Dicit Hieronymus super CVIII psal. quia magis offendit Judas Deum, quando se suspendit, quam in hoc quod cum prodidit. Et projectis argenteis in templo, abiens, laqueo se suspendit et crepuit medius, effusis visceribus, et in hoc quodammodo delatum est ori, quo osculatus erat Dominum, ne per os spiritus effunderetur. Rupto enim laqueo, putatur post cecidisse et crepuisse. Utrum autem eadem die se suspenderit, an distulerit, dubium est, sed quod ante resurrectionem Domini, super psalmum habetur. Quidam tamen dixerunt quod, audita resurrectione, quam non sperabat, se suspendit, quod non est authenticum. Dixeruntque sacerdotes quia non licebat eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis: erat, mittere, intellige pro remittere, quia inde tulerant eos. Et emerunt ex eis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum, cujusdam scilicet figuli. Vel est Figuli proprium nomen. Et dictus est ager Haceldama, id est ager sanguinis. Quia fuerunt pretium mortis, in usum mortuorum tradiderunt eos. Tunc impletum est illud Jeremiae: Acceperunt triginta argenteos sacerdotes, vel venditores agri, vel Judas, et dederunt eos in agrum figuli, scilicet pretium appretiati a filiis Israel, id est Christi, quem appretiaverunt, id est pretio emerunt filii Israel, vel alii, qui erant a filiis Israel nati. Non legitur in Jeremia hoc, sed in Zachariapene idem sensus est sub verbis aliis. Unde quidam codices habent per prophetam, sine nomine aliquo. Dicit Hieronymus in majori Breviario, quia antiqui codices habuerunt in Asaph propheta, sed vitio scriptorum positum est in Isaia, quia nesciebant quis fuerit Asaph. Unde Porphyrius vocabat Matthaeum imperitum cum posuisset Isaiam, sed non erravit Matthaeus, sed scriptor. Similiter in Marco dicit Hieronymus fuisse scriptum, hora sexta crucifixum fuisse Dominum, sed scriptores imperiti pro episi, quae notat 6 nec est littera, sed nota numeri tantum, scripserunt gammam litteram, quae significat 3, et inde forte potest legi glossa, quae est in Marco. Hoc proprie Marcus, subaudi dixit, sed scriptor corrupit, et vere dixit, tertia, quantum ad mysterium. Nam et cum Hieronymus ita dicat errasse scriptores in Matthaeo, qui scripserunt Jeremiam, pro Zacharia, etiam super Matthaeum dicit Hebraeum quemdam sibi ostendisse librum Jeremiae apocryphum, in quo haec scripta ad verbum repererat Origenes in Matthaeum: In secretis Jeremiae hoc reperitur, sicut Apostolus scripturas quorumdam secretorum profert, ut illud: Quod oculus non vidit, nec auris audivit. In nullo enim regulari libro hoc invenietur nisi in secretis Isaiae. Augustinus De concordia evangelistarum dicit, apud Zachariam esse tantum de triginta argenteis. In Jeremia vero de emptione agri, licet non hujus agri. Et ita dicit hoc capitulum ex duobus compactum. Ultra etiam, ut dicit Augustinus, quaedam ex persona evangelistae, quaedam ex persona prophetae, accipienda sunt.